monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 6, 27
V KAL. Inventio corporum sanctorum Fusciani et Victorici, atque Gentiani martyrum, quae revelata sunt Lupicino Ambianensium presbytero, qui cum sancto Honoratio, eiusdem civitatis episcopo, ipsas reliquias collegit et in loco apto posuit: quas licet Hilder , rex Francorum ad se transferre vellet, tamen quia non potuit, propterea in eodem loco aedificata basilica, ipsa honorifice sepelivit. Eodem die in Ephesio civitate festivitas celebratur septem fratrum dormientium, hoc est, Maximiani et Malchi, Martiani , Dionysii, Ioannis, Serapionis, Constantini, qui Decianam persecutionem fugientes post multa tormenta fugerunt in speluncam grandem in monte Celeo, et ibi in oratione assidua manserunt; quod audiens Decius imperator, iussit obstrui os speluncae, ut ibi interirent. Mortuus est Decius imperator et omnis generatio illa, et regnaverunt alii imperatores. Post trecentos ergo septuaginta et duos annos, hoc est, tricesimo octavo anno imperii Theodosii, filii Arcadii imperatoris, quando pullulavit haeresis, volens evacuare spem fidei et resurrectionis mortuorum, ipsi septem fratres, qui in praedicta spelunca usque ad illud tempus quiescebant, suscitati sunt de somno longissimo, et cum in praesentiam hominum illius aevi adducti sunt, apprehensi a quibusdam eo quod pecuniam antiquissimam in mercatum adduxerunt ad comparandum victum sibi, quasi possessores multorum thesaurorum, cogebantur reddere quod suspicabantur tenere. Sed veritate agnita, adveniente Marino episcopo Ephesiorum, liberati sunt de manibus violentorum, et Theodosio imperatori praesentati, ob testimonium resurrectionis futurae, iterum redibant in locum pristinum, ubi requiescent usque ad diem universalis iudicii.